monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 22, 1
Rosa frigida est, et idem frigus utile temperamentum in se habet. In mane aut orto iam die, folium rosae tolle, illud oculis tuis superpone, humorem, id est trieffen eius extrahit, ac eos clarificat. Sed et qui modica ulcera in corpore suo habet, eis folia rosae superponat, et livorem illis extrahit . Sed et rosa ad potiones et ad unguenta atque ad omnia medicamenta valet, si eis addatur; et tanto meliora sunt, si eis aliquantum de rosa additum fuerit, quamvis parum, hoc est de bonis viribus illius, ut praedictum est.